Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
Jas 1:1  Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
Testing of Your Faith
Jas 1:2  omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
Jas 1:3  scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
Jas 1:4  patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
Jas 1:5  si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
Jas 1:6  postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
Jas 1:7  non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
Jas 1:8  vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
Jas 1:9  glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
Jas 1:10  dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
Jas 1:11  exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
Jas 1:12  beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
Jas 1:13  nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
Jas 1:14  unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
Jas 1:15  dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
Jas 1:16  nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
Jas 1:17  omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
Jas 1:18  voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
Hearing and Doing the Word
Jas 1:19  scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
Jas 1:20  ira enim viri iustitiam Dei non operatur
Jas 1:21  propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
Jas 1:22  estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
Jas 1:23  quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
Jas 1:24  consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
Jas 1:25  qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
Jas 1:26  si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
Jas 1:27  religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소