Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
Phm 1:1  Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Phm 1:2  et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
Phm 1:3  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Philemon's Love and Faith
Phm 1:4  gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
Phm 1:5  audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
Phm 1:6  ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
Phm 1:7  gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
Paul's Plea for Onesimus
Phm 1:8  propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
Phm 1:9  propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
Phm 1:10  obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
Phm 1:11  qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
Phm 1:12  quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
Phm 1:13  quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
Phm 1:14  sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
Phm 1:15  forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
Phm 1:16  iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
Phm 1:17  si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
Phm 1:18  si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
Phm 1:19  ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
Phm 1:20  ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
Phm 1:21  confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
Phm 1:22  simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
Final Greetings
Phm 1:23  salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Phm 1:24  Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
Phm 1:25  gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소