Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Instructions for the Church
1Ti 5:1  seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
1Ti 5:2  anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
1Ti 5:3  viduas honora quae vere viduae sunt
1Ti 5:4  si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
1Ti 5:5  quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
1Ti 5:6  nam quae in deliciis est vivens mortua est
1Ti 5:7  et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
1Ti 5:8  si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
1Ti 5:9  vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
1Ti 5:10  in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
1Ti 5:11  adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
1Ti 5:12  habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
1Ti 5:13  simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
1Ti 5:14  volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
1Ti 5:15  iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
1Ti 5:16  si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
1Ti 5:17  qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
1Ti 5:18  dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
1Ti 5:19  adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
1Ti 5:20  peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
1Ti 5:21  testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
1Ti 5:22  manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
1Ti 5:23  noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
1Ti 5:24  quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
1Ti 5:25  similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt



  1. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 01

    Category1 Timothy
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 02

    Category1 Timothy
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 03

    Category1 Timothy
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04

    Category1 Timothy
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05

    Category1 Timothy
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소