Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Qualifications for Overseers
1Ti 3:1  fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
1Ti 3:2  oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
1Ti 3:3  non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
1Ti 3:4  suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
1Ti 3:5  si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
1Ti 3:6  non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
1Ti 3:7  oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
Qualifications for Deacons
1Ti 3:8  diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
1Ti 3:9  habentes mysterium fidei in conscientia pura
1Ti 3:10  et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
1Ti 3:11  mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
1Ti 3:12  diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
1Ti 3:13  qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
The Mystery of Godliness
1Ti 3:14  haec tibi scribo sperans venire ad te cito
1Ti 3:15  si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
1Ti 3:16  et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria



  1. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 01

    Category1 Timothy
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 02

    Category1 Timothy
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 03

    Category1 Timothy
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 04

    Category1 Timothy
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Timothy, Chapter 05

    Category1 Timothy
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소