Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pray for Us
2Th 3:1  de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
2Th 3:2  et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
2Th 3:3  fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
2Th 3:4  confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
2Th 3:5  Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
Warning Against Idleness
2Th 3:6  denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
2Th 3:7  ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
2Th 3:8  neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
2Th 3:9  non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
2Th 3:10  nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
2Th 3:11  audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
2Th 3:12  his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
2Th 3:13  vos autem fratres nolite deficere benefacientes
2Th 3:14  quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
2Th 3:15  et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
Benediction
2Th 3:16  ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
2Th 3:17  salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
2Th 3:18  gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소