The Man of Lawlessness
2Th 2:1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2Th 2:2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
2Th 2:3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
2Th 2:4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
2Th 2:5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
2Th 2:6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
2Th 2:7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
2Th 2:8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
2Th 2:9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
2Th 2:10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
2Th 2:11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
2Th 2:12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
Stand Firm
2Th 2:13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
2Th 2:14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
2Th 2:15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
2Th 2:16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
2Th 2:17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
2 Thessalonians
Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 02
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
3 | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 01 |
» | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 02 |
1 | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 03 |