Greeting
2Th 1:1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
2Th 1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Thanksgiving
2Th 1:3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
2Th 1:4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
The Judgment at Christ's Coming
2Th 1:5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
2Th 1:6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
2Th 1:7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
2Th 1:8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
2Th 1:9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
2Th 1:10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
2Th 1:11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
2Th 1:12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
2 Thessalonians
Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 01
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
» | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 01 |
2 | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 02 |
1 | 2 Thessalonians | Latin Vulgata, 2 Thesalonians, Chapter 03 |