The Day of the Lord
1Th 5:1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
1Th 5:2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
1Th 5:3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
1Th 5:4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
1Th 5:5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
1Th 5:6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
1Th 5:7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
1Th 5:8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
1Th 5:9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
1Th 5:10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
1Th 5:11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
Final Instructions and Benediction
1Th 5:12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
1Th 5:13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
1Th 5:14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
1Th 5:15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
1Th 5:16 semper gaudete
1Th 5:17 sine intermissione orate
1Th 5:18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
1Th 5:19 Spiritum nolite extinguere
1Th 5:20 prophetias nolite spernere
1Th 5:21 omnia autem probate quod bonum est tenete
1Th 5:22 ab omni specie mala abstinete vos
1Th 5:23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
1Th 5:24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
1Th 5:25 fratres orate pro nobis
1Th 5:26 salutate fratres omnes in osculo sancto
1Th 5:27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
1Th 5:28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
1 Thessalonians
Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
5 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 01 |
4 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 02 |
3 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 03 |
2 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 04 |
» | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05 |