A Life Pleasing to God
1Th 4:1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
1Th 4:2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
1Th 4:3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
1Th 4:4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
1Th 4:5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
1Th 4:6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
1Th 4:7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
1Th 4:8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
1Th 4:9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
1Th 4:10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
1Th 4:11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
1Th 4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
The Coming of the Lord
1Th 4:13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
1Th 4:14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
1Th 4:15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
1Th 4:16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
1Th 4:17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
1Th 4:18 itaque consolamini invicem in verbis istis
1 Thessalonians