1Th 3:1 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
1Th 3:2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
1Th 3:3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
1Th 3:4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
1Th 3:5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
Timothy's Encouraging Report
1Th 3:6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
1Th 3:7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
1Th 3:8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
1Th 3:9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
1Th 3:10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
1Th 3:11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
1Th 3:12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
1Th 3:13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
1 Thessalonians
Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 03
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
5 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 01 |
4 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 02 |
» | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 03 |
2 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 04 |
1 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05 |