Paul's Ministry to the Thessalonians
1Th 2:1 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
1Th 2:2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
1Th 2:3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
1Th 2:4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
1Th 2:5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
1Th 2:6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
1Th 2:7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
1Th 2:8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
1Th 2:9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
1Th 2:10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
1Th 2:11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
1Th 2:12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
1Th 2:13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
1Th 2:14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
1Th 2:15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
1Th 2:16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
Paul's Longing to See Them Again
1Th 2:17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
1Th 2:18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
1Th 2:19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
1Th 2:20 vos enim estis gloria nostra et gaudium
1 Thessalonians
Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 02
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
5 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 01 |
» | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 02 |
3 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 03 |
2 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 04 |
1 | 1 Thessalonians | Latin Vulgata, 1 Thesalonians, Chapter 05 |