Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

By Grace Through Faith
Eph 2:1  et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
Eph 2:2  in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
Eph 2:3  in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Eph 2:4  Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
Eph 2:5  et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
Eph 2:6  et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
Eph 2:7  ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
Eph 2:8  gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
Eph 2:9  non ex operibus ut ne quis glorietur
Eph 2:10  ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
One in Christ
Eph 2:11  propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
Eph 2:12  quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
Eph 2:13  nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
Eph 2:14  ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
Eph 2:15  legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
Eph 2:16  et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
Eph 2:17  et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
Eph 2:18  quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
Eph 2:19  ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
Eph 2:20  superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
Eph 2:21  in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
Eph 2:22  in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu



  1. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 01

    CategoryEphesians
    Read More
  2. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 02

    CategoryEphesians
    Read More
  3. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 03

    CategoryEphesians
    Read More
  4. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 04

    CategoryEphesians
    Read More
  5. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 05

    CategoryEphesians
    Read More
  6. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 06

    CategoryEphesians
    Read More
  7. Latin Vulgata, philippians, Chapter 01

    CategoryEphesians
    Read More
  8. Latin Vulgata, philippians, Chapter 02

    CategoryEphesians
    Read More
  9. Latin Vulgata, philippians, Chapter 03

    CategoryEphesians
    Read More
  10. Latin Vulgata, philippians, Chapter 04

    CategoryEphesians
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소