Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
Eph 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
Eph 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Spiritual Blessings in Christ
Eph 1:3  benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
Eph 1:4  sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
Eph 1:5  qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
Eph 1:6  in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
Eph 1:7  in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
Eph 1:8  quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
Eph 1:9  ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
Eph 1:10  in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
Eph 1:11  in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
Eph 1:12  ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
Eph 1:13  in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
Eph 1:14  qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
Thanksgiving and Prayer
Eph 1:15  propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
Eph 1:16  non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
Eph 1:17  ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
Eph 1:18  inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
Eph 1:19  et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
Eph 1:20  quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Eph 1:21  supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
Eph 1:22  et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
Eph 1:23  quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur



  1. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 01

    CategoryEphesians
    Read More
  2. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 02

    CategoryEphesians
    Read More
  3. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 03

    CategoryEphesians
    Read More
  4. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 04

    CategoryEphesians
    Read More
  5. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 05

    CategoryEphesians
    Read More
  6. Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 06

    CategoryEphesians
    Read More
  7. Latin Vulgata, philippians, Chapter 01

    CategoryEphesians
    Read More
  8. Latin Vulgata, philippians, Chapter 02

    CategoryEphesians
    Read More
  9. Latin Vulgata, philippians, Chapter 03

    CategoryEphesians
    Read More
  10. Latin Vulgata, philippians, Chapter 04

    CategoryEphesians
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소