Bear One Another's Burdens
Gal 6:1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
Gal 6:2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
Gal 6:3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
Gal 6:4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
Gal 6:5 unusquisque enim onus suum portabit
Gal 6:6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
Gal 6:7 nolite errare Deus non inridetur
Gal 6:8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
Gal 6:9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
Gal 6:10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
Final Warning and Benediction
Gal 6:11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Gal 6:12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
Gal 6:13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
Gal 6:14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
Gal 6:15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
Gal 6:16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
Gal 6:17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
Gal 6:18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
Galatians
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 06
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
6 | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 01 |
5 | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 02 |
4 | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 03 |
3 | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 04 |
2 | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 05 |
» | Galatians | Latin Vulgata, Galatians, Chapter 06 |