Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sons and Heirs
Gal 4:1  dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Gal 4:2  sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Gal 4:3  ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Gal 4:4  at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
Gal 4:5  ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Gal 4:6  quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Gal 4:7  itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Paul's Concern for the Galatians
Gal 4:8  sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Gal 4:9  nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Gal 4:10  dies observatis et menses et tempora et annos
Gal 4:11  timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Gal 4:12  estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Gal 4:13  scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Gal 4:14  et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Gal 4:15  ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Gal 4:16  ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Gal 4:17  aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
Gal 4:18  bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Gal 4:19  filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
Gal 4:20  vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
Example of Hagar and Sarah
Gal 4:21  dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Gal 4:22  scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Gal 4:23  sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Gal 4:24  quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Gal 4:25  Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Gal 4:26  illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
Gal 4:27  scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Gal 4:28  nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Gal 4:29  sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Gal 4:30  sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Gal 4:31  itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소