Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul Accepted by the Apostles
Gal 2:1  deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
Gal 2:2  ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
Gal 2:3  sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
Gal 2:4  sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
Gal 2:5  quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
Gal 2:6  ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
Gal 2:7  sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
Gal 2:8  qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
Gal 2:9  et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
Gal 2:10  tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
Paul Opposes Peter
Gal 2:11  cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
Gal 2:12  prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
Gal 2:13  et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
Gal 2:14  sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
Justified by Faith
Gal 2:15  nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
Gal 2:16  scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
Gal 2:17  quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
Gal 2:18  si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
Gal 2:19  ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
Gal 2:20  vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
Gal 2:21  non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소