Final Warnings
2Co 13:1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
2Co 13:2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
2Co 13:3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
2Co 13:4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
2Co 13:5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
2Co 13:6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
2Co 13:7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
2Co 13:8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
2Co 13:9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
2Co 13:10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
Final Greetings
2Co 13:11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
2Co 13:12 salutate invicem in osculo sancto
2Co 13:13 (13:12) salutant vos sancti omnes
2Co 13:14 (13:13) gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
» | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |