Paul Defends His Ministry
2Co 10:1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
2Co 10:2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
2Co 10:3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
2Co 10:4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
2Co 10:5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
2Co 10:6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
2Co 10:7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
2Co 10:8 nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
2Co 10:9 ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
2Co 10:10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
2Co 10:11 hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
2Co 10:12 non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
2Co 10:13 nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
2Co 10:14 non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
2Co 10:15 non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
2Co 10:16 etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
2Co 10:17 qui autem gloriatur in Domino glorietur
2Co 10:18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
» | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |