The Collection for Christians in Jerusalem
2Co 9:1 nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis
2Co 9:2 scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos
2Co 9:3 misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis
2Co 9:4 ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia
2Co 9:5 necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam
The Cheerful Giver
2Co 9:6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
2Co 9:7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
2Co 9:8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
2Co 9:9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
2Co 9:10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
2Co 9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
2Co 9:12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
2Co 9:13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
2Co 9:14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
2Co 9:15 gratias Deo super inenarrabili dono eius
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
6 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
» | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |