Encouragement to Give Generously
2Co 8:1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae
2Co 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum
2Co 8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt
2Co 8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos
2Co 8:5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei
2Co 8:6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam
2Co 8:7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis
2Co 8:8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans
2Co 8:9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis
2Co 8:10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore
2Co 8:11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis
2Co 8:12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet
2Co 8:13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate
2Co 8:14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est
2Co 8:15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit
Commendation of Titus
2Co 8:16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi
2Co 8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos
2Co 8:18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias
2Co 8:19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram
2Co 8:20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis
2Co 8:21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus
2Co 8:22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos
2Co 8:23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi
2Co 8:24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
2 Corinthians
Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
13 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01 |
12 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02 |
11 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03 |
10 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04 |
9 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05 |
8 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06 |
7 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07 |
» | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08 |
5 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09 |
4 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10 |
3 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11 |
2 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12 |
1 | 2 Corinthians | Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13 |