Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Co 6:1  adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2Co 6:2  ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
2Co 6:3  nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
2Co 6:4  sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
2Co 6:5  in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
2Co 6:6  in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
2Co 6:7  in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
2Co 6:8  per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
2Co 6:9  quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
2Co 6:10  quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
2Co 6:11  os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
2Co 6:12  non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
2Co 6:13  eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
The Temple of the Living God
2Co 6:14  nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
2Co 6:15  quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
2Co 6:16  qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
2Co 6:17  propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
2Co 6:18  et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens



List of Articles
번호 분류 제목
13 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01
12 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02
11 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03
10 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04
9 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05
» 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06
7 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07
6 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08
5 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09
4 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10
3 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11
2 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12
1 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소