Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
2Co 1:1  Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia
2Co 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
God of All Comfort
2Co 1:3  benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis
2Co 1:4  qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo
2Co 1:5  quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra
2Co 1:6  sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur
2Co 1:7  et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis
2Co 1:8  non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere
2Co 1:9  sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos
2Co 1:10  qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet
2Co 1:11  adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis
Paul's Change of Plans
2Co 1:12  nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos
2Co 1:13  non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis
2Co 1:14  sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi
2Co 1:15  et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis
2Co 1:16  et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam
2Co 1:17  cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non
2Co 1:18  fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non
2Co 1:19  Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit
2Co 1:20  quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram
2Co 1:21  qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus
2Co 1:22  et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris
2Co 1:23  ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum
2Co 1:24  non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis



List of Articles
번호 분류 제목
» 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 01
12 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 02
11 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 03
10 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 04
9 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 05
8 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 06
7 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 07
6 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 08
5 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 09
4 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 10
3 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 11
2 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 12
1 2 Corinthians Latin Vulgata, 2 Corinthians, Chapter 13
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소