Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Lawsuits Against Believers
1Co 6:1  audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
1Co 6:2  an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
1Co 6:3  nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
1Co 6:4  saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
1Co 6:5  ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
1Co 6:6  sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
1Co 6:7  iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
1Co 6:8  sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
1Co 6:9  an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
1Co 6:10  neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
1Co 6:11  et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
Flee Sexual Immorality
1Co 6:12  omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
1Co 6:13  esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
1Co 6:14  Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
1Co 6:15  nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
1Co 6:16  an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
1Co 6:17  qui autem adheret Domino unus spiritus est
1Co 6:18  fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
1Co 6:19  an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
1Co 6:20  empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro



List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 01
15 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 02
14 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 03
13 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 04
12 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 05
» 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 06
10 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 07
9 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08
8 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 09
7 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 10
6 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 11
5 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 12
4 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 13
3 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 14
2 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 15
1 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소