Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Ministry of Apostles
1Co 4:1  sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
1Co 4:2  hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
1Co 4:3  mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
1Co 4:4  nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
1Co 4:5  itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
1Co 4:6  haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
1Co 4:7  quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
1Co 4:8  iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
1Co 4:9  puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
1Co 4:10  nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
1Co 4:11  usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
1Co 4:12  et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
1Co 4:13  blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
1Co 4:14  non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
1Co 4:15  nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
1Co 4:16  rogo ergo vos imitatores mei estote
1Co 4:17  ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
1Co 4:18  tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
1Co 4:19  veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
1Co 4:20  non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
1Co 4:21  quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis



List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 01
15 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 02
14 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 03
» 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 04
12 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 05
11 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 06
10 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 07
9 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 08
8 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 09
7 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 10
6 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 11
5 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 12
4 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 13
3 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 14
2 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 15
1 1 Corinthians Latin Vulgata, 1 Corinthians, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소