Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul Sails for Rome
Act 27:1  ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
Act 27:2  ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
Act 27:3  sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
Act 27:4  et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
Act 27:5  et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
Act 27:6  et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
Act 27:7  et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
Act 27:8  et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
Act 27:9  multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
Act 27:10  dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
Act 27:11  centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
Act 27:12  et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
The Storm at Sea
Act 27:13  adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
Act 27:14  non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
Act 27:15  cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
Act 27:16  insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
Act 27:17  qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
Act 27:18  valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
Act 27:19  et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
Act 27:20  neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
Act 27:21  et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
Act 27:22  et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
Act 27:23  adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
Act 27:24  dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
Act 27:25  propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
Act 27:26  in insulam autem quandam oportet nos devenire
Act 27:27  sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
Act 27:28  qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
Act 27:29  timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
Act 27:30  nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
Act 27:31  dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
Act 27:32  tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
Act 27:33  et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
Act 27:34  propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
Act 27:35  et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
Act 27:36  animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
Act 27:37  eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
Act 27:38  et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
The Shipwreck
Act 27:39  cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
Act 27:40  et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
Act 27:41  et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
Act 27:42  militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
Act 27:43  centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
Act 27:44  et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소