Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul Appeals to Caesar
Act 25:1  Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea
Act 25:2  adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum
Act 25:3  postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via
Act 25:4  Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum
Act 25:5  qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum
Act 25:6  demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci
Act 25:7  qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare
Act 25:8  Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi
Act 25:9  Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me
Act 25:10  dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti
Act 25:11  si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello
Act 25:12  tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
Paul Before Agrippa and Bernice
Act 25:13  et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum
Act 25:14  et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus
Act 25:15  de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem
Act 25:16  ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina
Act 25:17  cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum
Act 25:18  de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum
Act 25:19  quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere
Act 25:20  haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
Act 25:21  Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem
Act 25:22  Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum
Act 25:23  altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus
Act 25:24  et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
Act 25:25  ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere
Act 25:26  de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam
Act 25:27  sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소