Paul Before Felix at Caesarea
Act 24:1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
Act 24:2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
Act 24:3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
Act 24:4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
Act 24:5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
Act 24:6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
Act 24:8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
Act 24:9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
Act 24:10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
Act 24:11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
Act 24:12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
Act 24:13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
Act 24:14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
Act 24:15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
Act 24:16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
Act 24:17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
Act 24:18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
Act 24:19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
Act 24:20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
Act 24:21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
Paul Kept in Custody
Act 24:22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
Act 24:23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
Act 24:24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
Act 24:25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
Act 24:26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
Act 24:27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum