Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Act 22:1  viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
Act 22:2  cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
Act 22:3  et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
Act 22:4  qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
Act 22:5  sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
Act 22:6  factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
Act 22:7  et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
Act 22:8  ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
Act 22:9  et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
Act 22:10  et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
Act 22:11  et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
Act 22:12  Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
Act 22:13  veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
Act 22:14  at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
Act 22:15  quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
Act 22:16  et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
Act 22:17  factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
Act 22:18  et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
Act 22:19  et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
Act 22:20  et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
Act 22:21  et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
Paul and the Roman Tribune
Act 22:22  audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
Act 22:23  vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
Act 22:24  iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
Act 22:25  et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
Act 22:26  quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
Act 22:27  accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
Act 22:28  et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
Act 22:29  protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
Paul Before the Council
Act 22:30  postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소