Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

James Killed and Peter Imprisoned
Act 12:1  eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia
Act 12:2  occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
Act 12:3  videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum
Act 12:4  quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
Act 12:5  et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
Peter Is Rescued
Act 12:6  cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem
Act 12:7  et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius
Act 12:8  dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
Act 12:9  et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre
Act 12:10  transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo
Act 12:11  et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum
Act 12:12  consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes
Act 12:13  pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode
Act 12:14  et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
Act 12:15  at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est
Act 12:16  Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
Act 12:17  annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum
Act 12:18  facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
Act 12:19  Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
The Death of Herod
Act 12:20  erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
Act 12:21  statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
Act 12:22  populus autem adclamabat dei voces et non hominis
Act 12:23  confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit
Act 12:24  verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
Act 12:25  Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소