Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Stephen's Speech
Act 7:1  dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
Act 7:2  qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
Act 7:3  et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
Act 7:4  tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
Act 7:5  et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
Act 7:6  locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
Act 7:7  et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
Act 7:8  et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
Act 7:9  et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
Act 7:10  et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
Act 7:11  venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
Act 7:12  cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
Act 7:13  et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
Act 7:14  mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
Act 7:15  et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
Act 7:16  et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
Act 7:17  cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
Act 7:18  quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
Act 7:19  hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Act 7:20  eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
Act 7:21  exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
Act 7:22  et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
Act 7:23  cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
Act 7:24  et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
Act 7:25  existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
Act 7:26  sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
Act 7:27  qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
Act 7:28  numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
Act 7:29  fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
Act 7:30  et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
Act 7:31  Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
Act 7:32  ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
Act 7:33  dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
Act 7:34  videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
Act 7:35  hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
Act 7:36  hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
Act 7:37  hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
Act 7:38  hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
Act 7:39  cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
Act 7:40  dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
Act 7:41  et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
Act 7:42  convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
Act 7:43  et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
Act 7:44  tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
Act 7:45  quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
Act 7:46  qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Act 7:47  Salomon autem aedificavit illi domum
Act 7:48  sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
Act 7:49  caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
Act 7:50  nonne manus mea fecit haec omnia
Act 7:51  dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
Act 7:52  quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
Act 7:53  qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
The Stoning of Stephen
Act 7:54  audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
Act 7:55  cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
Act 7:56  et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
Act 7:57  exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
Act 7:58  et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
Act 7:59  et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
Act 7:60  positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소