Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lame Beggar Healed
Act 3:1  Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Act 3:2  et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Act 3:3  is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Act 3:4  intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Act 3:5  at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Act 3:6  Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Act 3:7  et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Act 3:8  et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Act 3:9  et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Act 3:10  cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Peter Speaks in Solomon's Portico
Act 3:11  cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Act 3:12  videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Act 3:13  Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Act 3:14  vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Act 3:15  auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
Act 3:16  et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Act 3:17  et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Act 3:18  Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Act 3:19  paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Act 3:20  ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Act 3:21  quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Act 3:22  Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Act 3:23  erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Act 3:24  et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Act 3:25  vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Act 3:26  vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua



List of Articles
번호 분류 제목
28 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소