Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Promise of the Holy Spirit
Act 1:1  primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere
Act 1:2  usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est
Act 1:3  quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
Act 1:4  et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum
Act 1:5  quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies
The Ascension
Act 1:6  igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel
Act 1:7  dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate
Act 1:8  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
Act 1:9  et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum
Act 1:10  cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis
Act 1:11  qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
Matthias Chosen to Replace Judas
Act 1:12  tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
Act 1:13  et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi
Act 1:14  hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
Act 1:15  et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
Act 1:16  viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
Act 1:17  quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius
Act 1:18  et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius
Act 1:19  et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
Act 1:20  scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
Act 1:21  oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus
Act 1:22  incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis
Act 1:23  et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam
Act 1:24  et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum
Act 1:25  accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum
Act 1:26  et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis



List of Articles
번호 분류 제목
» Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 01
27 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 02
26 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 03
25 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 04
24 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 05
23 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 06
22 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 07
21 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 08
20 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 09
19 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 10
18 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 11
17 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 12
16 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 13
15 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 14
14 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 15
13 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 16
12 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 17
11 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 18
10 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 19
9 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 20
8 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 21
7 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 22
6 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 23
5 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 24
4 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 25
3 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 26
2 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 27
1 Acts Latin Vulgata, Acts, Chapter 28
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소