The Healing at the Pool on the Sabbath
Joh 5:1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
Joh 5:2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
Joh 5:3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
Joh 5:5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
Joh 5:6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
Joh 5:7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
Joh 5:8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
Joh 5:9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
Joh 5:10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
Joh 5:11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
Joh 5:12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
Joh 5:13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
Joh 5:14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
Joh 5:15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
Joh 5:16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
Joh 5:17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
Jesus Is Equal with God
Joh 5:18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
The Authority of the Son
Joh 5:19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
Joh 5:20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
Joh 5:21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
Joh 5:22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
Joh 5:23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
Joh 5:24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
Joh 5:25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
Joh 5:26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
Joh 5:27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
Joh 5:28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
Joh 5:29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
Witnesses to Jesus
Joh 5:30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
Joh 5:31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
Joh 5:32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
Joh 5:33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
Joh 5:34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
Joh 5:35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
Joh 5:36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
Joh 5:37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
Joh 5:38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
Joh 5:39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
Joh 5:40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
Joh 5:41 claritatem ab hominibus non accipio
Joh 5:42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
Joh 5:43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
Joh 5:44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
Joh 5:45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
Joh 5:46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
Joh 5:47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis