Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Delivered to Pilate
Mar 15:1  et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
Mar 15:2  et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
Mar 15:3  et accusabant eum summi sacerdotes in multis
Mar 15:4  Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
Mar 15:5  Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
Pilate Delivers Jesus to Be Crucified
Mar 15:6  per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
Mar 15:7  erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
Mar 15:8  et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
Mar 15:9  Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
Mar 15:10  sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
Mar 15:11  pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
Mar 15:12  Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
Mar 15:13  at illi iterum clamaverunt crucifige eum
Mar 15:14  Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
Mar 15:15  Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
Jesus Is Mocked
Mar 15:16  milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
Mar 15:17  et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
Mar 15:18  et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
Mar 15:19  et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
Mar 15:20  et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
The Crucifixion
Mar 15:21  et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
Mar 15:22  et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
Mar 15:23  et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
Mar 15:24  et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
Mar 15:25  erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
Mar 15:26  et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
Mar 15:27  et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
Mar 15:28  et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
Mar 15:29  et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
Mar 15:30  salvum fac temet ipsum descendens de cruce
Mar 15:31  similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
Mar 15:32  Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
The Death of Jesus
Mar 15:33  et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
Mar 15:34  et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Mar 15:35  et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
Mar 15:36  currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
Mar 15:37  Iesus autem emissa voce magna exspiravit
Mar 15:38  et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
Mar 15:39  videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
Mar 15:40  erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
Mar 15:41  et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
Jesus Is Buried
Mar 15:42  et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
Mar 15:43  venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Mar 15:44  Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
Mar 15:45  et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Mar 15:46  Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Mar 15:47  Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소