Jesus Foretells Destruction of the Temple
Mar 13:1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
Mar 13:2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Signs of the Close of the Age
Mar 13:3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
Mar 13:4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
Mar 13:5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
Mar 13:6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
Mar 13:7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
Mar 13:8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
Mar 13:9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
Mar 13:10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
Mar 13:11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
Mar 13:12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
Mar 13:13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
The Abomination of Desolation
Mar 13:14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
Mar 13:15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
Mar 13:16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
Mar 13:17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Mar 13:18 orate vero ut hieme non fiant
Mar 13:19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
Mar 13:20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
Mar 13:21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
Mar 13:22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
Mar 13:23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
The Coming of the Son of Man
Mar 13:24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
Mar 13:25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
Mar 13:26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
Mar 13:27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
The Lesson of the Fig Tree
Mar 13:28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
Mar 13:29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
Mar 13:30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
Mar 13:31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
No One Knows That Day or Hour
Mar 13:32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
Mar 13:33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
Mar 13:34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
Mar 13:35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
Mar 13:36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
Mar 13:37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
16 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 01 |
15 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 02 |
14 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 03 |
13 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 04 |
12 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 05 |
11 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 06 |
10 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 07 |
9 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 08 |
8 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 09 |
7 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 10 |
6 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 11 |
5 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 12 |
» | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 13 |
3 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 14 |
2 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 15 |
1 | Mark | Latin Vulgata, Mark, Chapter 16 |