Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Triumphal Entry
Mar 11:1  et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
Mar 11:2  et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
Mar 11:3  et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
Mar 11:4  et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
Mar 11:5  et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
Mar 11:6  qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
Mar 11:7  et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
Mar 11:8  multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Mar 11:9  et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
Mar 11:10  benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
Mar 11:11  et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
Jesus Curses the Fig Tree
Mar 11:12  et alia die cum exirent a Bethania esuriit
Mar 11:13  cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
Mar 11:14  et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
Jesus Cleanses the Temple
Mar 11:15  et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Mar 11:16  et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
Mar 11:17  et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
Mar 11:18  quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
Mar 11:19  et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
The Lesson from the Withered Fig Tree
Mar 11:20  et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
Mar 11:21  et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
Mar 11:22  et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
Mar 11:23  amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
Mar 11:24  propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
Mar 11:25  et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
Mar 11:26  quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
The Authority of Jesus Challenged
Mar 11:27  et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Mar 11:28  et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
Mar 11:29  Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
Mar 11:30  baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
Mar 11:31  at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
Mar 11:32  sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
Mar 11:33  et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소