Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Feeds the Four Thousand
Mar 8:1  in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
Mar 8:2  misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
Mar 8:3  et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
Mar 8:4  et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
Mar 8:5  et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
Mar 8:6  et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
Mar 8:7  et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
Mar 8:8  et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
Mar 8:9  erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
Mar 8:10  et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
The Pharisees Demand a Sign
Mar 8:11  et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
Mar 8:12  et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
Mar 8:13  et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
The Leaven of the Pharisees and Herod
Mar 8:14  et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
Mar 8:15  et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
Mar 8:16  et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
Mar 8:17  quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
Mar 8:18  oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
Mar 8:19  quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
Mar 8:20  quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
Mar 8:21  et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
Jesus Heals a Blind Man at Bethsaida
Mar 8:22  et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
Mar 8:23  et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
Mar 8:24  et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
Mar 8:25  deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
Mar 8:26  et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
Peter Confesses Jesus as the Christ
Mar 8:27  et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
Mar 8:28  qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
Mar 8:29  tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
Mar 8:30  et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
Jesus Foretells His Death and Resurrection
Mar 8:31  et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
Mar 8:32  et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
Mar 8:33  qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
Mar 8:34  et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
Mar 8:35  qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
Mar 8:36  quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
Mar 8:37  aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
Mar 8:38  qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소