Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Habakkuk's Prayer
Hab 3:1  oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus
Hab 3:2  Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis
Hab 3:3  Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra
Hab 3:4  splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
Hab 3:5  ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
Hab 3:6  stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius
Hab 3:7  pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian
Hab 3:8  numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio
Hab 3:9  suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae
Hab 3:10  viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
Hab 3:11  sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae
Hab 3:12  in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
Hab 3:13  egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper
Hab 3:14  maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
Hab 3:15  viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum
Hab 3:16  audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
Habakkuk Rejoices in the Lord
Hab 3:17  ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus
Hab 3:18  ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
Hab 3:19  Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소