Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

A Plea to Return to the Lord
Hos 14:1  (14:2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
Hos 14:2  (14:3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
Hos 14:3  (14:4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
Hos 14:4  (14:5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
Hos 14:5  (14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
Hos 14:6  ((14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
Hos 14:7  (14:8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
Hos 14:8  (14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
Hos 14:9  (14:10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소