Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hos 12:1  Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
The Lord's Indictment of Israel and Judah
Hos 12:2  iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
Hos 12:3  in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
Hos 12:4  et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
Hos 12:5  et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
Hos 12:6  et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
Hos 12:7  Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
Hos 12:8  et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
Hos 12:9  et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
Hos 12:10  et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
Hos 12:11  si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
Hos 12:12  fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
Hos 12:13  in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
Hos 12:14  ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소