Hos 10:1 vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris
Hos 10:2 divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum
Hos 10:3 quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis
Hos 10:4 loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri
Hos 10:5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo
Hos 10:6 siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua
Hos 10:7 transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae
Hos 10:8 et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos
Hos 10:9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
Hos 10:10 iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas
Hos 10:11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob
Hos 10:12 seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam
Hos 10:13 arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
Hos 10:14 consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa
Hos 10:15 sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
11 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
» | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |