Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel Will Reap the Whirlwind
Hos 8:1  in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
Hos 8:2  me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
Hos 8:3  proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
Hos 8:4  ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
Hos 8:5  proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari
Hos 8:6  quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
Hos 8:7  quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam
Hos 8:8  devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
Hos 8:9  quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus
Hos 8:10  sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
Hos 8:11  quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum
Hos 8:12  scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt
Hos 8:13  hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur
Hos 8:14  et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소