Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Punishment Coming for Israel and Judah
Hos 5:1  audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
Hos 5:2  et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
Hos 5:3  ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
Hos 5:4  non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
Hos 5:5  et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
Hos 5:6  in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
Hos 5:7  in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
Hos 5:8  clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
Hos 5:9  Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
Hos 5:10  facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
Hos 5:11  calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
Hos 5:12  et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
Hos 5:13  et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
Hos 5:14  quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
Hos 5:15  vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소