The Lord Accuses Israel
Hos 4:1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra
Hos 4:2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit
Hos 4:3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur
Hos 4:4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
Hos 4:5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam
Hos 4:6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
Hos 4:7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo
Hos 4:8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
Hos 4:9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
Hos 4:10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
Hos 4:11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
Hos 4:12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
Hos 4:13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
Hos 4:14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit
Hos 4:15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus
Hos 4:16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
Hos 4:17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum
Hos 4:18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
Hos 4:19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
14 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 01 |
13 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 02 |
12 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 03 |
» | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 04 |
10 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 05 |
9 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 06 |
8 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 07 |
7 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 08 |
6 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 09 |
5 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 10 |
4 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 11 |
3 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 12 |
2 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 13 |
1 | Hosea | Latin Vulgata, Hosea, Chapter 14 |