Son 7:1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
Son 7:2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
Son 7:3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
Son 7:4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
Son 7:5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
Son 7:6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
Son 7:7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
Son 7:8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
Son 7:9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
Son 7:10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
The Bride Gives Her Love
Son 7:11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
Son 7:12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
Son 7:13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Song Of Songs
Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 07
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
8 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 01 |
7 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 02 |
6 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 03 |
5 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 04 |
4 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 05 |
3 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 06 |
» | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 07 |
1 | Song Of Songs | Latin Vulgata, Song Of Songs, Chapter 08 |