Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon Admires His Bride's Beauty
Son 4:1  quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
Son 4:2  dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
Son 4:3  sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
Son 4:4  sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
Son 4:5  duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
Son 4:6  donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
Son 4:7  tota pulchra es amica mea et macula non est in te
Son 4:8  veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
Son 4:9  vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
Son 4:10  quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
Son 4:11  favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
Son 4:12  hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
Son 4:13  emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
Son 4:14  nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
Son 4:15  fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
Together in the Garden of Love
Son 4:16  surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소