Remember Your Creator in Your Youth
Ecc 12:1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
Ecc 12:2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
Ecc 12:3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
Ecc 12:4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
Ecc 12:5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
Ecc 12:6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
Ecc 12:7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
Ecc 12:8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
Fear God and Keep His Commandments
Ecc 12:9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
Ecc 12:10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
Ecc 12:11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
Ecc 12:12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
Ecc 12:13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
Ecc 12:14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
Ecclesiastes
Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 12
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
12 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 01 |
11 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 02 |
10 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 03 |
9 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 04 |
8 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 05 |
7 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 06 |
6 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 07 |
5 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 08 |
4 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 09 |
3 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 10 |
2 | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 11 |
» | Ecclesiastes | Latin Vulgata, Ecclesiastes, Chapter 12 |