Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ecc 6:1  est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines
Ecc 6:2  vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
Ecc 6:3  si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
Ecc 6:4  frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius
Ecc 6:5  non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
Ecc 6:6  etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
Ecc 6:7  omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
Ecc 6:8  quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
Ecc 6:9  melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
Ecc 6:10  qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
Ecc 6:11  verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
Ecc 6:12  (7:1) quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소