Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Fear God
Ecc 5:1  (4:17) custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali
Ecc 5:2  (5:1) ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
Ecc 5:3  (5:2) multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia
Ecc 5:4  (5:3) si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
Ecc 5:5  (5:4) multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
Ecc 5:6  (5:5) ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
Ecc 5:7  (5:6) ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time
The Vanity of Wealth and Honor
Ecc 5:8  (5:7) si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
Ecc 5:9  (5:8) et insuper universae terrae rex imperat servienti
Ecc 5:10  (5:9) avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
Ecc 5:11  (5:10) ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
Ecc 5:12  (5:11) dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
Ecc 5:13  (5:12) est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
Ecc 5:14  (5:13) pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit
Ecc 5:15  (5:14) sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo
Ecc 5:16  (5:15) miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
Ecc 5:17  (5:16) cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
Ecc 5:18  (5:17) hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
Ecc 5:19  (5:18) et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
Ecc 5:20  (5:19) non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소