Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 29:1  viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
Pro 29:2  in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
Pro 29:3  vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
Pro 29:4  rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
Pro 29:5  homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
Pro 29:6  peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
Pro 29:7  novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
Pro 29:8  homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
Pro 29:9  vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
Pro 29:10  viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
Pro 29:11  totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
Pro 29:12  princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
Pro 29:13  pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
Pro 29:14  rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
Pro 29:15  virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
Pro 29:16  in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
Pro 29:17  erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
Pro 29:18  cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
Pro 29:19  servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
Pro 29:20  vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
Pro 29:21  qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
Pro 29:22  vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
Pro 29:23  superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
Pro 29:24  qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
Pro 29:25  qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
Pro 29:26  multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
Pro 29:27  abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via



List of Articles
번호 분류 제목
31 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
30 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
29 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
28 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
27 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
26 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
25 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
24 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
23 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
22 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
21 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
20 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
19 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
18 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
17 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
16 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
15 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
14 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
13 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
12 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
11 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
10 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
9 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
8 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
7 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
6 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
5 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
4 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
» Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
2 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
1 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소